monumenta.ch > Beda Venerabilis > 12
Beda, De Natura Rerum, XI. De stellis. <<<     >>> XIII. De ordine eorum.

CAPUT XII. De cursu planetarum. [

BRIDEF. RAM. GLOSSAE.---Inter coelum terrasque, etc. Pythagoras sagacissimus Graecorum philosophus, spatium quo distat coelum a terra geometrica mensura collegit, dicens a terra ad lunam spatium esse CXXV stadiorum, a luna ad solem duplum, inde ad firmamentum triplum. Quae etiam spatia musicis vocabulis appellavit: a terra ad lunam dicens tonum; inde ad Mercurium semitonium: a Iove ad Saturnum semitonium, a Saturno ad firmamentum tria semitonia. Simul omnes toni sex fiunt quibus diapason harmonia perficitur. Tonus igitur habet milliaria XVDCXXV. Semitonium vero habet milliaria VIIDCCCXII et semissem. A luna ad solem sunt toni duo, id est, milliaria XXX et ICCL. Inde ad Saturnum toni sunt duo, id est, millia totidem: inde ad signiferum toni duo, et semissis, id est, XXXIXLXII et semissis. Sunt in summa quae continentur in his septem tonis stadia DCCCLXXV, id est, milliaria CIXCCCLXXV.

Illo semper in dextra praecipiti. Coelum in dextrum ab oriente in occidentem flectitur, planetae vero e regione ab occidente in orientem in laevum volvuntur: quamvis agilitas coelestis sphaerae tanta sit, ut cursum praepediat planetarum, illasque cursu suo rapiat, atque ideo videntur nobis currere ad occidentem, cum tamen semper ferantur ad orientem. Nam nunquam cursum suum amittunt, licet ad cursum coelestis sphaerae videantur ferri. Illud autem quod dicit planetas in laevum ferri, et mundum in dexteram, varie intelligitur. Primum enim sic: Cum homo convertit faciem suam ad solis occasum, sinistra pars illius de australi parte erit, contra quam omnes planetae currunt ab occasu ad ortum. Vel etiam terra, quae vocatur mundus, sic fingitur, sicut homo supinus, cuius caput ad orientem est, pedes vero ad occasum. Contra cuius sinistram manum omnes planetae currunt, vel etiam omne quod contrarium est laevum dicitur. Quia ergo contra mundum currunt, ideo in laevum currere dicuntur.

Radiis autem solis. Tanta virtus est solis, ut radiis illius reliqua errantia sidera percussa, modo fiant anomala, modo retrograda, modo autem stationaria, id est, nunc inaequaliter currunt, nunc retro aguntur, nunc vero in loco uno consistunt. Anomala autem dicuntur. quia tunc non possunt currere propter solem. Nam non dimittit eam radius solis per rectum iter in latitudine signiferi currere. Retrograda dicuntur, quando retro trahit ea radius solis. Verbi gratia: Si videris aliquam planetam ante solem fieri, cogit eam radius solis, ut post solem cernatur. Stationaria vero, quando radius solis ea in altum iactat. Nos enim, qui sumus in terra, quando aliquam planetam sursum ire cernimus, videtur nobis quasi stare in uno loco, cum ipsa non stet, sed sursum ascendat. Et hoc maxime in illis tribus fit quae sunt super solem, id est, in Saturno, in Iove et Marte.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Contrarium mundo agentia cursum, id est, laevum. Quae sint in coelo dextrae et sinistrae partes, copiose disputatur ab Aristotele libro II de Coelo. Astrologi autem dextra reiiciunt ad occasum, laeva ad exortum: vertunt namque pectus ad meridiem, ubi stellarum motus quas illa professio observat, celerrimus est; ad hunc modum planetae a dextris ad sinistra progrediuntur, qui motus est secundum naturam: facile autem est hunc motum oculis deprehendere primum in luna. Notetur quippe qualibet nocte luna in coelo, et proxima illi stella quaepiam fixa, postridie vero magno intervallo coeli luna eam stellam antevertisse clarum fiet. Porro quis ordo sit planetarum, et quomodo signiferum ambiant, videatur ex subiecto schemate.

Sit Zodiacus circulus, cui descriptae sunt A B C, etc. usque ad M duodecimo loco positum. Sub hoc circulo septem inferiora sidera perpetuo motu, inaequali tamen ac dispari, inter se volvuntur, ociore quidem ambitu, quae sunt centro viciniora, de quo dicetur capite sequenti.

]
HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Inter coelum terramque septem sidera pendent; certis discreta spatiis, quae vocantur errantia, contrarium mundo agentia cursum, csg250.128 id est, laevum, illo semper in dextram praecipiti. Et quamvis assidua conversione immensae celeritatis attollantur ab eo, rapianturque in occasus, adverso tamen ire motu per suos quaeque passus advertuntur, nunc inferius, nunc superius, propter obliquitatem signiferi vagantia. Radiis autem solis praepedita, anomala, vel retrograda, vel stationaria fiunt.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.225 bnf1615.263 bnf8671.60 bnf11130.73 bnf13013.42 csg248.85 csg251.36

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik